Evangelium Secundum Lucam*

Caput 21: Versus 16

A parentibus,etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus praesumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissae charitatis. Et quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.
(* Traductions européennes)